TRECHEDIPNA

TRECHEDIPNA
TRECHEDIPNA
Graec. Τρεχέδειπνα, vestimenta parasitica τρεχόντων εἰϚ δεῖπνον, currentium ad cenam. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 27. c. 24. extr. ex vetere Scholiaste Iuvenalis, ad Sat. 3. v. 67
Rusiicus ille tuus sumit Trechedipna, Quirine.
Ubi hic Galliculas ait intelligi parasitorum. Sed in veterib. constanter est Rechedipna, quam lectionem et Vetus Interpres tuetur, neque tamen satis explicat: Ita autem is, Rechedipna, inquit, vestimenta parasitica, ut caligulas Graias currentium ad cenam. Niceteria. Vestes peregrinas victis (Pithoeus legit victoribus, ferrarius vitiis, quod tunc Graecanicis vitiis corrupti Quirites essent) convenientes. Vel, Rechedipna est ipse, qui cenam facit, ut sit ordo. O Quirine, ille tuus rusticus rechedipna sumit, et fert Niceteria collô ceromaticô, et est sensus: En tibi ô Romule, rustici tui in omnem diffundi luxum iam didicerunt et palaestris frui et syllateriis (Phylacteriis corrigit Pithoeus) Nam et Niceteria Syllateria sunt, quae ob victoriam fiebant et de collo pendentia gestabantur. In quibus verbis Interpres inepte, quod Niceteria collô gestarentur, ideo Phylacteria credidit, sive amuleta, victoriae causâ sumpta, quae collô gestabantur olim hodieque gestantur. Trehedipna vero quod attinet, licet Graeci Trechedipnos, Graece τρεχεδείπνους. al. ἐπιθυμοδείπνης, in Gloss. cupidicoenos, appellârint parasitos, vestes tamen aut caligas ita esle appellatas, non meminisle se ait Ferrarius: Neque enim apud Iuvenalem ulla convivii mentio, sed palaestrae, ac ceromatis; ideoque Vetus Interpres, Ecce, inquit, in quantum Romani rustici didicerunt luxuriam, et palaestris uti et Phylacteriis, ut athletae ad vincendum. Quare Turnebus, l. 3. c. 17.Trechedipna vestes Gymnicas interpretatur et Endromidem intelligit, quod Iuvenalis alibi endromidem et ceroma coniunxerit. Inde autem dicta censet, quod Romani adeo Gymnasticis exercitationibus fuerint dediti, ut ad eas tamquam ad cenas currerent. Quae notatio, verba sunt Octav. Ferrarii, de Re Vestiaria Part. 2. l. 1. c. 12. ut placere non potest, ita melior non succurrit: proin Trechedipna malim vestes Gymnasticas, quam calceos parasiticos interpretari. Nam quod Rutgersius in Variis Lectionibus vestes peculiaribus familiarum coloribus distinctas intelligit, quas Liureas appellant, nimis argutatur. Vide quoque supra, voce Endromis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • ENDROMIS — vestimentum fuit Chlaenae non dissimile, pingue, villosum densumqueve, cuius in palaestra praecipuus usus. Tertull. de Pallio, ubi de Cleomacho loquitur, qui ex pugile, turpiore palaestra, intercutitus factus erat: Utique, inquit, sicut vestigia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIVREA Italis — LIVREA Italis, LIUREE Gallis, LIBEREY Germanis synthesis est colorum, quâ nobilium familiarum servitia excoluntur, ipsaeque familiae a se in vicem discernumtur: quem morem a Circi olim factionibus et coloribus profluxisle credunt eruditi, Eius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OLYMPIONICAE — qui ludis Olympicis victoriam retulêre, cum Patriae suae ingens hôc pactô decus conciliarent, tantô olim honore habiti sunt, apud Athenienses inprimis vel magnô Reip. suae impendiô ac sumptu, ut lege eum coercendum censuerit Solon, teste Diogene… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARASITI — apud Athenienses iidem, qui apud Romanos Epulones fuêre Nam τὸ τοῦ παρασίτου ὅνομα, Athenaeus l. 6. πάλας̔ ἦν σεμνὸν καὶ ἱερὸν, Nomen Parasiti olim venerabile erat et Sacrum, Habebant autem quilibet populi seu Δῆμοι Reip. Atheniensis suos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VICTOR — I. VICTOR Historicus, vide Aurelius Victor. II. VICTOR aliô nomine Claudius, Civilis Batavi e soror nepos, Dux ab aunculo adversus Voculam missus. Tacit. l. 4. Hist. c. 33. III. VICTOR epitheton Iovis, quod omnia vinceret. Huic aedem vovit L.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”